- TRECAE, ARUM
- TRECAE, ARUMurbs nobilis et potens in Campania Gallicana, Troye en Champaigne; Ad Sequanam, caput Comitatus Campaniae, cum Episcopatu sub Archiepiscopo Senonensi. Alias Tricassis, Tricassium, Augusta Tricassinorum et Augustobona. Vide Ptol. Plin. l. 3. c. 4. Itiner. Anton. Amm. Marcellin. Gregor. Turonens. etc. Antiqua admodum, et commerciis florens: Basilica ibi S. Petro sacra magnifica admodum est. Vetustissimus eius Praesulum S. Amator habetur: a quo octavus S. Lupus fuit, qui Attilam urbi ruinam minitantem impediit: Normannis tamen postea cessit in praedam. Verum a Comite Roberto reparata est. Sedes Comitum Campaniae fuit, quibus insigne ibi palatium. Praeter supra laudatos consule quoque Nic. Camusatum, Prompt. Antiq. Tricass. Dioec. Duchesnium rech. des antiq. des villes. Sammartan. Gall. Christ. etc. Hîc Concilium habitum A. C. 867. A. 878. qu Carolus Balbus coronatus est a Iohanne IX. etc. Vide Morerium, Diction. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.